MACLOVIUM

MACLOVIUM
MACLOVIUM
urbs Gall. Celticae Episcopat. parvi circuitus, sed munita et dives, emporiumque celeberrimum, cum portu capaci: Episcopat. sub Archiepiscop. Turonensi, in insul. parva S. Aaronis dicta, vix a continente separata, ipsique ponte iuncta. S. Malo vulgo. Crevit ex ruinis Alethae, et 16. leuc. distat ab urbe Briocensi, 4. a Dola in Circuitu Hinc nautae periti. Nomen accepit a primo suo Episcopo Maclovio, quem alii Nacutum vocant. Rupi insidet, et commerciis inprimis Arctum versus celebris est, regni clavis. Huius portae quoties clauduntur, 12. molossos solvi mos est, ut hostiles detegant insidias. Templum eius cathedrale Vincentio sacrum, unum est ex antiquissimis totius regni. Vide Argentraeum Hist. de Bretagne, De Paz Hist. Sammarth. Gall. Chr. T. II. Duchesnium ant. des Villes, etc. Dicitur etiam S. Maclovii urbs. An primus fuerit Aletensium
Episcopus Machutes ille vel Maclovius, ambigit Vales. Neque enim id dicit Auctor eius Vitae, apud Iohann. Boscium: sed tantum scribit, Machutem cum Aarone mansisse, donec Episcopatus civitatis Britannicae, quae vocatur Aleta, ei exstitit destinatus. Non erat ea civitas longe ab Insula Aaronis, super littus maris sita: habens ex uno latere fluvium, nomine Kinctus ab altera vero parte mari alluebatur. Ubi pro Kinctus legi vult Rinctus Auctor praefatus: Vulgo enim Rance dicitur. Meminit eius Vita Maclovii a Ioh. Mabilione edita, Antiquissima civitas Aletis a meridianâ parte Rinctiô fluviô illic mari influente lavitur, ab Aquilone fretô irrumpente ab Insula separatur, populis et navalibus commerciis frequentata. Incolas urbis Maclovii Britanni Maluins vocant, Hadr. Vales. in voce Aletum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • BRITANNIA — I. BRITANNIA Ducatus Galliae, peramplus et fertilis, vulgo Britaigne, qui nomen iura moresque, imo et incolas a Britannis insulanis accepit. Iulins Scal. in Urbibus: Vicit Aremoricas animosa Britannia gentes, Et dedit impositô nomina prisca iugô …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste deutscher Bezeichnungen lateinischer Orte — Diese Liste gibt einen Überblick über die lateinischen Namen bekannter Orte. Den im deutschsprachigen Gebiet gebräuchlichen Namen sind die lateinischen Bezeichnungen gegenübergestellt. Inhaltsverzeichnis 1 Europa 1.1 Bayern (Raetia, neulat.… …   Deutsch Wikipedia

  • Liste lateinischer Ortsnamen — Diese Liste gibt einen Überblick über die lateinischen Namen bekannter Orte. Den im deutschsprachigen Gebiet gebräuchlichen Namen sind die lateinischen Bezeichnungen gegenübergestellt. Inhaltsverzeichnis 1 Europa 1.1 Bayern (Raetia, neulat.… …   Deutsch Wikipedia

  • Gurvallus, S. — S. Gurvallus, (6. Juni, al. 6. Jan.), Bischof von St. Malo, wird nach Migne als Patron von Guerne, Bisthums St. Malo (Maclovium), angerufen. Diese Stadt trägt den Namen vom hl. Maclovius, dem ersten Bischof von Quichaleth (Aletha), welches durch… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Judicaël II., B. (2) — 2B. Judicaël II.. Rex. (16. Dec.) Dieser Judicael, welcher bei Bucelin am 16. Dec. nur die Bezeichnung »selig« hat, war nach demselben der Sohn des Vorhergehenden. Er sei zwar der Erstgeborne gewesen, habe jedoch aus Liebe zu Christus dem Throne… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • ALETHA — postea Maclovium, seu Macloviopolis vulgo S. Mallo, urbs Galliae Celticae in Britannia minori, sub Archiepiscopo Turonensi. Parva, sed dives et munita; emporium celebre. et statio navium commoda, in Aaronis Insula cum castro. Vide et Alecta …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLIA Celtica seu Lugdunensis — Ligeri, Sequanâ, Matronâ, et Rhodano fluviis, et Vogeso monte praeter propter defintia Augusto. Tres enim primi fluvii transcenduntur pluribus in locis, et Caletae, Meldae, Parisii, Tricasses, Lingones, Sequani fuêre in Celtica, uti et Helvetii.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONS S. Michaelis — Mont S. Michel. mons Galliae, in Normania, dictus in periculo Maris, quia unâ leucâ a littore distat, iuxta ostia Lerrae fluv. 4. leucis ab Abrincis in occasum Maclovium versu: cum arce et oppidulo. Baudrand …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RHEDONES — Galliae Celticae populi, Caesar, l. 3. Bell. Gall. c. 34. Rennes in Bretagne. Seu Redones Baudrando, populi Britanniae minoris versus Cenomanos, quorum urbs Condate Rhedonum seu Redones, hodie Rennes Episcopalis, ampla et culta, ad Vidanam fluv.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”